monumenta.ch > Hieronymus > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 63
Et post biennium rursum contra Ptolemaeum exercitum congregasse, et venisse ad Austrum. Cumque duo fratres Ptolemaei, Cleopatrae filii, quorum avunculus erat, obsiderentur Alexandriae, legatos venisse Romanos: quorum unus Marcus Popilius Lenas, cum eum stantem invenisset in littore, et senatusconsultum dedisset, quo iubebatur ab amicis populi Romani recedere, et suo imperio esse contentus, et ille ad amicorum responsionem consilium distulisset, orbem dicitur fecisse in arenis baculo quem tenebat in manu, et circumscripsisse regem atque dixisse: Senatus et populus Romanus praecipiunt, ut in isto loco respondeas, quid consilii geras.