monumenta.ch > Hieronymus > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 61
Verum ex eo quia Scriptura nunc dicit duos fuisse reges, quorum cor fuerit fraudulentum, ut sibi mutuo malefacerent, hoc secundum historiam non potest demonstrari. Ptolemaeus enim parvus aetate erat, et deceptus Antiochi fraude, illi malum cogitare quid potuit? Unde volunt nostri haec omnia referre ad Antichristum et ad regem Aegypti, quem primum superatus est.