monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 58
Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversus regem Austri in exercitu magno. Et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversum eum consilia. Et comedentes panem cum eo conterent eum: exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi. Haec Porphyrius interpretatur de Antiocho, qui adversus Ptolemaeum sororis suae filium profectus est cum exercitu magno.