monumenta.ch > Hieronymus > sectio 57
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 57
Et ingredietur urbes ditissimas, et faciet quae non fecerunt patres eius, et patres patrum illius. Nullus enim Iudaeorum absque Antichristo in toto umquam orbe regnavit. Et contra firmissimas cogitationes sanctorum inibit consilium, facietque universa usque ad tempus: donec eum Dei voluntas facere ista permiserit.