monumenta.ch > Hieronymus > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 55
Cumque inter Pelusium et montem Casium praelium commisissent, victi sunt duces Ptolemaei. Porro Antiochus parcens puero, et amicitias simulans, ascendit Memphim, et ibi ex more Aegypti regnum accipiens, puerique rebus se providere dicens, cum modico populo omnem Aegyptum subiugavit sibi, et abundantes atque uberrimas ingressus est civitates.