monumenta.ch > Hieronymus > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 52
Sequamur igitur expositionis ordinem, et iuxta utramque explanationem, quid adversariis, quid nostris videatur, breviter annotemus. Stabit, inquiunt, in loco Seleuci, frater eius Antiochus Epiphanes, cui primum ab his qui in Syria Ptolemaeo favebant non dabatur honor regius, sed postea simulatione clementiae obtinuit regnum Syriae.