monumenta.ch > Hieronymus > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 51
Ex parte autem et quasi in umbra, et imagine veritatis in Salomone praemissa sunt, ut in Domino Salvatore perfectius implerentur. Sicut igitur Salvator habet, et Salomonem, et caeteros sanctos, in typum adventus sui: sic et Antichristus pessimum regem Antiochum, qui sanctos persecutus est, templumque violavit, recte typum sui habuisse credendus est.