monumenta.ch > Hieronymus > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 50
Cumque multa quae postea lecturi et exposituri sumus, super Antiochi persona conveniant, typum eum volunt Antichristi habere: et quae in illo ex parte praecesserint, in Antichristo ex toto esse complenda. Et hunc esse morem Scripturae sanctae, ut futurorum veritatem praemittat in typis, iuxta illud, quod de Domino Salvatore in septuagesimo primo psalmo dicitur, qui praenotatur Salomonis, et omnia quae de eo dicuntur, Salomoni non valent convenire: Neque enim permansit ille cum sole et ante lunam generationis generationum : neque dominatus est a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, nec omnes gentes servierunt ei, neque ante solem permansit nomen eius: nec benedictae sunt in ipso omnes tribus terrae, neque omnes gentes magnificaverunt eum.