monumenta.ch > Hieronymus > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 47
Quod cum unus ab illo quaereret, tantas res moliens ubi haberet pecuniam? respondit, sibi amicos esse divitias. Quod cum divulgatum esset in populis, timuerunt duces ne auferret eorum substantiam, et idcirco eum maleficis artibus occiderunt. Sed quomodo potest in loco Magni Antiochi stare Ptolemaeus, qui hoc omnino non fecit: maxime cum LXX interpretati sunt, et stabit de radice eius plantatio, id est, de germine eius, et semine, percutiens dignitatem imperii: et in paucis diebus conteretur absque ira et praelio? Hebraei vilissimum et indignum decore regio Tryphonem intelligi volunt, qui tutor pueri arripuit tyrannidem.