monumenta.ch > Hieronymus > csg42.86 > sluMscr.Dresd.A.145.b.129 > sectio 121 > sectio 68 > bnf10439.41 v > sectio 20 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 41
Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo. Et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illum . Ut evertat illum, hoc est, Ptolemaeum, sive illud, hoc est, regnum eius. Volens Antiochus non solum Syriam, et Ciliciam, et Lyciam, et alias provincias, quae Ptolemaei fuerant partium, possidere, sed in Aegyptum quoque regnum suum extendere, filiam suam Cleopatram per Euclem Rhodium septimo anno regni adolescentis, despondit Ptolemaeo, et tertiodecimo anno tradidit, data ei dotis nomine omni Coelesyria et Iudaea.