monumenta.ch > Hieronymus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 37
Et veniet rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas, et brachia Austri non sustinebunt: et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius. Antiochus enim volens Iudaeam recuperare, et Syriae urbes plurimas, Scopam ducem Ptolemaei iuxta fontes Iordanis, ubi nunc Paneas condita est, inito certamine fugavit, et cum decem millibus armatorum obsedit clausum in Sidone.