monumenta.ch > Hieronymus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 36
Sed corruent: quia et templum et urbs postea destruentur. Cumque Antiochus teneret Iudaeam, missus Scopas Aetholus, dux Ptolemaei partium, adversus Antiochum fortiter dimicavit, cepitque Iudaeam, et optimates Ptolemaei partium secum abducens, in Aegyptum reversus est.