monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 33
Philippus quoque rex Macedonum, et Magnus Antiochus, pace facta, adversum Agathoclen et Ptolemaeum Epiphanen dimicarent, sub hac conditione, ut proximas civitates regno suo singuli de regno Ptolemaei iungerent. Et hoc est quod nunc dicit, multos consurgere adversus regem Austri, Ptolemaeum scilicet Epiphanen, qui erat aetate puerili.