monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 32
Et Ptolemaeo Philopatore mortuo, adversum filium eius, qui tunc quatuor annorum erat, et vocabatur Ptolemaeus Ἐπιφανὴς, rupto foedere, movit exercitum. Tantae enim dissolutionis et superbiae Agathocles fuit, ut subditae prius Aegypto provinciae rebellarent: ipsaque Aegyptus seditionibus vexaretur.