monumenta.ch > Hieronymus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 28
Et provocatus rex Austri, egredietur, et pugnabit adversum regem Aquilonis: et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius: quia deiiciet multa millia: sed non praevalebit. Ptolemaeus enim cognomento Philopator, amissa Syria, proditione Theodotii, congregavit plurimam multitudinem, et ingressus est adversus Antiochum Magnum, quem nunc regem Aquilonis vocat, iuxta situm Aegypti et Iudaeae provinciae; idem enim locus pro qualitate regionis, alteri ad Austrum, alteri ad Aquilonem situs est.