monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 27
Sed quod unus Antiochus Magnus venerit de Babylone in Syriam, quae eo tempore tenebatur a Ptolemaeo Philopatore filio Evergetis, qui quartus regnavit in Aegypto; cumque pugnasset adversum duces eius, immo proditione Theodotii obtinuisset Syriam, quae per successionem iam a regibus Aegypti tenebatur, in tantam venit audaciam, contempta luxuria Philopatoris, et magicis artibus, quibus inservire dicebatur, ut ultro Aegyptiis bellum conaretur inferre.