monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 25
Filii autem eius provocabuntur: et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans, et revertetur, et concitabitur: et congredietur cum robore eius. Post fugam et mortem Seleuci Callinici, duo filii eius Seleucus cognomento Ceraunus, et Antiochus qui appellatus est Magnus, provocati spe victoriae et ultione parentis, exercitu congregato adversus Ptolemaeum Philopatorem, arma corripiunt.