monumenta.ch > Augustinus > 1 > 161 > 18 > 9 > 31 > 5 > 164 > > sectio 22 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 22
Et stabit de germine radicum eius plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis, et abutetur eis, et obtinebit. Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa auri et argenti captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis. Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam. Occisa Berenice, et mortuo Ptolemaeo Philadelpho patre eius in Aegypto, frater illius et ipse Ptolemaeus cognomento Evergetes, tertius successit in regnum, de plantatione et de germine radicis eius, eo quod esset germanus: et venit cum exercitu magno, et ingressus est provinciam regis Aquilonis, id est, Seleuci cognomento Callinici, qui cum matre Laodice regnabat in Syria, et abusus est eis, et obtinuit, intantum ut Syriam caperet, et Ciliciam, superioresque partes trans Euphraten, et propemodum universam Asiam.