monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 2 > sectio 65 > sectio 11 > bavPal.lat.865.180 > bkeCod.15.189v > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 20
Quae metuens ambiguum viri animum, ne Berenicen reduceret, virum per ministros veneno interfecit. Berenicen autem cum filio qui ex Antiocho natus erat, Icadioni et Genneo Antiochiae principibus occidendam tradidit: filiumque suum maiorem Seleucum Callinicum in patris loco regem constituit. Et hoc est quod nunc dicitur: Post multos annos Ptolemaeus Philadelphus et Antiochus Θεὸς facient amicitias: et filia Austri regis, hoc est Ptolemaei, veniet ad regem Aquilonis, id est, ad Antiochum, ut inter patrem ac virum iungat amicitias. Et non poterit, inquit, obtinere, nec semen illius stare in regno Syriae; sed et ipsa Berenice, et qui eam adduxerunt, interficientur.