monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 19
Deduxitque eam usque Pelusium: et infinita auri, et argenti millia dotis nomine dedit: Unde φορνοφόρος, id est, dotalis appellatus est. Antiochus autem Berenicen consortem regni habere se dicens, et Laodicen in concubinae locum, post multum temporis amore superatus, Laodicen cum liberis suis reducit in regiam.