monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 18
Secundus Antiochus, qui appellatus est Sother. Tertius et ipse Antiochus, qui vocabatur Θεὸς, id est, Deus. Iste adversus Ptolemaeum Philadelphum, qui secundus imperabat Aegyptiis, gessit bella quamplurima, et totis Babylonis atque Orientis viribus dimicavit. Volens itaque Ptolemaeus Philadelphus post multos annos molestum finire certamen, filiam suam nomine Berenicen, Antiocho uxorem dedit, qui de priore uxore nomine Laodice, habebat duos filios, Seleucum, qui cognominatus est Callinicus, et alterum Antiochum.