monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 17
Et post finem annorum foederabuntur (sive, ut Theodotio interpretatus est: Et post annos illius commiscentur). Filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis, facere amicitiam: et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam iuvenes eius: qui confortabant eam in temporibus. Primum Syriae regnavit, ut diximus, Seleucus, cognomento Nicanor.