monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 16
Narrant enim historiae habuisse eum peditum ducenta millia, equitum viginti millia, curruum vero duo millia, elephantos quos primus eduxit ex Aethiopia, quadringentos. Naves longas, quas nunc Liburnas vocant, mille quingentas; alias ad cibaria militum deportanda, mille: auri quoque et argenti grande pondus: ita ut de Aegypto per singulos annos quatuordecim millia, et octingenta talenta argenti acceperit: et frumenti artabas (quae mensura tres modios et tertiam modii partem habet) quinquies et decies centena millia.