monumenta.ch > Ambrosius > 25 > 33 > 7 > 6 > 104 > . . . > . . . > sectio 15
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 15
Et de principibus eius praevalebit super eum: et dominabitur ditione. Multa enim dominatio eius. Iste est Ptolemaeus Philadelphus secundus rex Aegypti, filius Ptolemaei superioris: sub quo LXX interpretes Alexandriae Scripturam sanctam in Graecum dicuntur vertisse sermonem: qui et Eleazaro pontifici multa Ierosolymam, et in templi donaria vasa transmisit: cuius bibliothecae praefuit Demetrius Phalereus, idem apud Graecos orator, et philosophus: tantaeque potentiae fuisse narratur, ut Ptolemaeum patrem vinceret.