monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 29 > bsbClm6224.411 > sectio 48 > sectio 36 > bnf10439.46 r > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 14
Idcirco autem caetera regna dimittens, Macedoniae videlicet et Asiae, tantum de Aegypti et Syriae narrat regibus: quia in medio Iudaea posita, nunc ab illis, nunc ab istis regibus tenebatur. Et Scripturae sanctae propositum est, non externam absque Iudaeis historiam texere, sed eam quae Israeli populo copulata est.