monumenta.ch > Augustinus > 1. 2 > 3 > 30 > 37 > 7.11 > 8 > 1. 3 > 5. 9 > 14 > 1. 1 > csg7.93 > csg42.31 syn > sectio 10 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 13
Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Aegypto, et vir prudentissimus fortissimusque ac ditissimus fuit, et tantae potentiae, ut Pyrrhum regem Epirotarum expulsum restituerit in regnum, Cyprumque obtinuerit et Phoenicen: et victo Demetrio filio Antigoni, Seleuco regni sui partem, quae ab Antigono fuerat ablata, restituerit: Cariam quoque obtineret, et multas insulas urbesque et regiones, de quibus non est huius temporis scribere.