monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 12
Lacerabitur enim eius regnum etiam in externos: exceptis his. Praeter regna quatuor, Macedoniae, Asiae, Syriae et Aegypti, etiam in alios obscuriores, et minores reges Macedonum regnum laceratum est. Significat autem Perdiccam, et Crateron, et Lysimachum. Nam Cappadocia, et Armenia, Bithynia, et Heraclia, Bosphorusque et aliae provinciae de potestate Macedonum recedentes, diversos sibi reges constituerunt.