monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 10
In Macedonia Philippus, qui et Arideus, frater Alexandri, id est, ad occidentem. Syriae et Babylonis, et superiorum locorum, Seleucus Nicanor, id est, ad orientem. Asiae et Ponti caeterarumque in ipsa plaga provinciarum Antigonus, id est, ad septentrionem. Haec secundum totius orbis plagas dicimus. Caeterum qui in Iudaea est, ad Aquilonem Syriam, et ad Meridiem Aegyptum habet.