monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 8
Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei. Et cum steterit, conteretur regnum eius. Perspicue de magno Alexandro rege Macedonum loquitur, qui Philippi filius fuit: hic enim Illyricis, Thracibusque superatis, victa Graecia Thebisque subversis, transivit in Asiam: et fugatis Darii ducibus, urbem Sardis cepit: posteaque capta India, et urbe Alexandria condita, cum triginta et duos aetatis haberet annos, et duodecimum imperii annum, in Babylone veneno periit.