monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 5
Qui cum a septem Magis fuisset occisus, et in locum eius Darius suscepisset imperium, eadem Pantaptes nupsit Dario, et ex eo Xerxen genuit filium, qui potentissimus rex et ditissimus, adversum Graeciam innumerabilem duxit exercitum, et ea gessit quae Graecorum narrant historiae. Succendit enim Athenas sub principe Callia, bellumque eo tempore gestum est in Thermopylis, et apud Salaminam navale certamen: quando Sophocles et Euripides clari habebantur, et Themistocles in Persas fugiens, hausto tauri sanguine, periit.