monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 4
Et ecce tres adhuc reges stabunt in Perside: et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae. Quatuor reges post Cyrum dicit in Perside surrecturos, Cambysen filium Cyri, et Smerden Magum qui Pantapten filiam Cambysis duxit uxorem.