monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 31
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur. A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis. Ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula, et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum. Ipse liberator atque salvator, faciens signa, et mirabilia in coelo et in terra, qui liberavit Danielem de lacu leonum. Sicut Nabuchodonosor scribentem linguis et gentibus, quidam interpretatus est in contrarias fortitudines, ita et Darium interpretatur, quod omnes ad poenitentiam provocet. Et quaerit utrum hoc in isto mundo futurum sit, an in altero, vel certe post alios mundos.