monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 25
Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit. Lacum vocat depressam in altum foveam, vel arentem cisternam, in qua leones nutriebantur. Festinus autem primo diluculo pergit ad lacum, credens eum vivere. Lacus autem Latine, aquarum dulcium congregatio nuncupatur, ut lacus Benacus , et Larius, et caeteri, quem Greci λίμηνην, id est, stagnum vocant.