monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 17
Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est, et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum. Intellexit se propria responsione esse deceptum: et quod causa insidiarum esset invidia. Itaque ne contra suam legem facere videretur, non auctoritate regia, sed ratione atque consilio vult Danielem de discrimine liberare.