monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 15
Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevicari non licet. Crebrius annotamus, ubicumque dicitur regnum Medorum atque Persarum: ut solvamus difficillimam quaestionem, qua nunc sub Dario, nunc sub Cyro Daniel fuisse memoratur.