monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 13
Viri igitur illi curiosius inquirentes, invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum: Ex hoc loco, discimus, ne temere nos offeramus periculis: sed quantum in nobis est, insidias declinemus. Unde et Daniel non in foro, non in plateis faciebat contra regis imperium: sed in abscondito, ut veri Domini Dei omnipotentis iussa non negligeret.