monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 11
Nam et Dominus noster Pascha celebrat in coenaculo : et in Actibus Apostolorum super centum viginti animas credentium Spiritus sanctus descendit in coenaculum . Et nunc Daniel regis iussa contemnens, et in Deo habens fiduciam, non orat in humili loco, sed in excelso: et fenestras aperit contra Ierusalem, ubi erat visio pacis.