monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 6
Nos interpretemur simpliciter, quod nullam occasionem adversus eum reperirint, in qua regi noxius fuerit, eo quod fidelis esset, et omnis culpae suspicio non inveniretur in eo. Pro suspicione Theodotio et Aquila ἀμβλάκημα interpretati sunt, quae Chaldaice dicitur ESSAITHA. Cumque ab Hebraeo quaererem quid significaret, respondit vim verbi sonare δέλεαρ, quam nos illecebram sive σφάλμα, hoc est, errorem dicere possumus: Porro Euripides in Medea ἀμπλακίας, per π et non per β, ἁμαρτίας, id est, peccata appellat.