monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 5
Quaerebant ergo occasionem in rebus huiuscemodi, si in sermone, tactu, nutu, internuntio possent accusare Danielem. Sed nullam, inquiunt, causam et suspicionem reperire poterant : quia eunuchus erat, et eum in re stupri arguere non poterant. Hoc illi dixerint, qui propter occasionem unius verbi longas solent fabulas texere.