monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 4
Cumque quaererem qui essent isti principes τακτικοὶ, vel συνεκτικοὶ, in Septuaginta editione legi manifestius, qui dixerunt: et duos viros quos constituit cum eo, et satrapae centum viginti. Quia igitur inter duos principes, inter quos erat tertius, hunc primum facere rex cogitabat, invidiae et insidiarum nata occasio est. Quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis. Et in hoc loco Hebraei tale nescio quid suspicantur: latus regis, regina est, vel concubinae eius caeteraeque uxores, quae ex latere dormiunt.