monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6279.274 > csg456.377 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 33
Iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae, etc. Et hoc loquitur quasi homo saeculi. Non enim quod vult, hoc facit: sed quod bonum est, hoc vult Deus. Nabuchodonosor autem sic locutus est, ut dum potentiam Dei praedicat, iustitiam eius videatur arguere, quod immerito poenas sustinuerit.