monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 26
Dicamus et aliter: Fecit quidem Nabuchodonosor iuxta Danielis consilium misericordias in pauperes; et idcirco usque ad mensem duodecimum in eum est dilata sententia: sed quia postea ambulans in aula Babylonis, gloriatur et dicit: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni; in robore fortitudinis meae in gloria nominis mei? bonum misericordiae perdidit malo superbiae.