monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 22
Regnum tuum tibi manebit, postquam cognoveris potestatem esse coelestem. Unde hi qui historiae contradicunt, et volunt diabolo reddi pristinam dignitatem, in hoc loco velificant: quod post tormenta, post efferationem, post herbarum et feni cibos, et septem annorum circulos, confiteatur Dominum, et sit qui prius fuerat.