monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 20
Et vinciatur ferro, et aere in herbis foris, et rore coeli conspergatur: et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora commutentur super eum. Et supra similiter scriptum est. Quaerunt ergo a nobis qui historiae contradicunt: quomodo in vinculo ferreo et aereo fuerit Nabuchodonosor: aut quis eum vinxerit et compedibus alligaverit: cum perspicuum sit omnes furiosos, ne se praecipitent et alios ferro invadant, catenis ligari.