monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 12
Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia, etc. Non solum de Nabuchodonosor rege Chaldaeorum, sed de omnibus impiis propheta loquitur: Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani : qui non virtutum magnitudine, sed sua elevantur superbia: et ideo exciduntur, et corruunt.