monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 2
Sed qui volunt per Nabuchodonosor contrariam intelligere fortitudinem, de qua Dominus loquitur in Evangelio: Videbam Satanam quasi fulgur cadentem de coelo . Et Ioannes in Apocalypsi, quod draco cadens in terram, tertiam partem stellarum secum traxerit . Et Isaias: Quomodo cecidit lucifer, qui mane oriebatur ? asserunt nequaquam potuisse fieri, ut feno per septem annos vesceretur homo qui nutritus est in deliciis, et septem annis absque ulla laceratione corporis sui, inter bestias vixerit.