monumenta.ch > Augustinus > 254 > 257 > 271 > 8.14 > 14 > 35 > 24 > 119 > 11 > 313 > 4. 7 > 2. 3 > 22 > 2 > 312 > 3. 4 > 34 > 40 > sectio 8 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 10
Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina, Danieli, Balthasar: et Ananiae, Sedrach: Misaeli, Misac: et Azariae, Abdenago. Non solum praepositus eunuchorum, sive magister, et ut alii transtulerunt, ἀρχιευνοῦχος sanctis immutat nomina, sed et Pharao Ioseph in Aegypto appellavit , Somtonphanech, nolentes eos in terra captivitatis vocabula habere Iudaeorum . Unde propheta dicit in Psalmo: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ? Porro Dominus in bonam partem nomina mutat antiqua, et ex rebus imponit virtutum vocabula: ut Abram appellaret Abraam, et Sarai, Sara . In Evangelio quoque quondam Simon Petri nomen accepit , et filii Zebedaei appellati sunt, filii tonitrui: quod non ut plerique putant boanerges, sed emendatius legitur benereem.