monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 8
Et ait rex Asphanez praeposito eunuchorum suorum , ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum, pueros in quibus nulla esset macula. Pro Asphanez in editione vulgata ἀβριεσδρὶ scriptum reperi, et pro φορθομμὶν, quod Theodotio posuit, LXX et Aquila, electos transtulerunt, Symmachus Parthos, pro verbo, nomen gentis intelligens, quod nos iuxta editionem Hebraeorum quae κατ᾽ ἀκρίβειαν legitur, in tyrannos vertimus: maxime quia praecedit, de regio semine. Unde et arbitrantur Hebraei, Danielem, et Ananiam, et Misael, et Azariam fuisse eunuchos, impleta illa prophetia quae ad Ezechiam per Isaiam prophetam dicitur: Et de semine tuo tollent, et facient eunuchos in domo regis Babylonis . Si autem de semine regio fuerunt, nulli dubium quin de genere fuerint David.