monumenta.ch > Cassiodorus > 5 > csg42.32 syn > sectio 7
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 7
Si enim cunctos philosophorum revolvas libros, necesse est ut in eis reperias aliquam partem vasorum Dei. Ut apud Platonem, fabricatorem mundi Deum, ut apud Zenonem Stoicorum principem, inferos et immortales animas, et unum bonum, honestatem; sed quia iungunt mendacium veritati, et naturae bonum multis perdunt malis, ideo partem vasorum domus Dei, et non omnia vasa integra atque perfecta cepisse memorantur.