monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 1, 2
Nemo igitur putet eumdem in Danielis principio esse Ioacim, qui in Ezechielis exordio Ioachin scribitur. Iste enim extremam syllabam Chin habet, ille Cim. Et ob hanc causam in Evangelio secundum Matthaeum una videtur deesse generatio, quia secunda τεσσαραδέκας in Ioacim desinit filio Iosiae, et tertia incipit a Ioachin filio Ioacim.